Carmina Burana (IV.- In Taberna)

Carmina Burana
IV.- In Taberna

(11.- Estuans interius, 12.- Cignus ustus cantat, 13.- Ego sum abbas, 14.- In taberna quando sumus)

IV.- IN TABERNA
 

11. Estuans interius
 
Estatus interius
ira vehementi
in amaritudine
loquor mee menti:
factus de materia,
cinis elementi
similis sum folio,
de quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium
viro sapienti
supra petram ponere
sedem fundamenti,
stultus ego comparor
fluvio labenti,
sub eudem tramite
nunquam permanenti.
 
Feror ego veluti
sine nauta navis,
ut per vias aeris
vaga fertur avis;
non me tenent vincula,
non me tenet clavis,
quero mihi similes
et adiungor pravis.
 
Mihi cordis gravitas
res videtur gravis;
iocis est amabilis
dulciorque favis;
quicquid Venus imperat,
labor est suavis,
que nunquam in cordibus
habitat ignavis.
 
Via lata gradior
more iuventutis
inplicor et vitiis
immemor virtutis,
voluptatis avidus
magis quam salutis,
mortuus in anima
curam gero cutis.
 
12. Cignus ustus cantat
 
Olim lacus colueram,
olim pulcher extiteram,
dum cignus ego fueram.
 
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!
 
Girat, regirat garcifer;
me rogus urit fortiter;
propinat me nunc dapifer.
 
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!
 
Nunc in scutella iaceo,
et volitare nequeo
dentes frendentes video:
 
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!
 
13. Ego sum abbas
 
Ego sum abbas Cucaniensis
et consilium meum est cum bibulis,
et in secta Decii voluntas mea est,
et qui mane me quesierit in taberna,
post vesperam nudus egredietur,
et sic denudatus veste clamabit:
 
Wafna, wafna!
quid fecisti sors turpissima?
Nostre vite gaudia
abstulisti omnia!
 
14. In taberna quando sumus
 
In taberna quando sumus
non curamus quit sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut queratur,
si quid loquar, audiatur.
 
Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt.
Sed in ludo qui morantur,
ex his quidam denudantur
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
Ibi nullus timet mortem
sed pro Baccho mittunt sortem.
 
Primo pro nummata vini,
ex hac bibunt libertini;
semel bibunt pro captivis,
post hec bibunt pro captivis,
quater pro Christianis cunctis,
quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis.
 
Octies pro fratribus perversis,
nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus,
undecies pro discordantibus,
duodecies pro penitentibus,
tredecies pro iter agentibus.
Tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege.
 
Bibit hera, bibit herus
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servus, cum ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constants, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magus.
 
Bibit pauper et egrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille
bibunt centum, bibunt mille.
 
Parum sexcente nummate
Durant, cum immoderate
bibunt omnes sine meta.
Quamvis bibant mente leta,
sic nos rodunt omnes gentes,
et sic erimus egentes.
Qui nos rodunt confundantur
et cum iustis non scribantur.

Anuncios

2 comentarios

  1. ya pues…traduzca, mire que no todos le hacemos al latin y por otra parte…la verdad que decir que el latin “se entiende”, ya no me resulta…

  2. jajajajajajajajajajajaja….
    Estuve tentado de hacer las traducciones por cuenta propia, para ver como andaba mi latín, pero me arrentí a tiempo, evitando así una tremenda vergüenza… :mrgreen:
    Es una vergüenza que “tú” precisamente me pidas eso…. ¡¡¡AÑOS DE FORMACIÓN EN LA PON-TIFICIA UNIVERSIDAD CATÓLICA DE VALPARAÍSO” NO PUEDEN HABER PASADO EN VANO….!!!
    (creo que te acusare con tu padre confesor) 😛

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s

A %d blogueros les gusta esto: